monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 12, 2
Non enim ait: Infirmitate non intelligunt, sed, intelligere noluerunt, quia saepe quae facere despiciunt, etiam scire contemnunt. Quia enim scriptum est: Servus nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis; et servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens iuxta eam, plagis vapulabit multis ; impunitatem peccandi existimant remedium nesciendi. Qui nimirum sola superbiae caligine tenebrescunt, atque ideo non discernunt quia aliud est nescisse, aliud scire noluisse. Nescire enim ignorantia est; scire noluisse, superbia. Et tanto magis excusationem non possunt habere quia nesciant, quanto magis eis etiam nolentibus opponitur quod cognoscant. Unde per Salomonem dicitur: Nunquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam, in summis excelsisque verticibus super viam in mediis stans semitis ? Transire fortasse per viam vitae temporalis cum eius ignorantia poteramus, si haec eadem sapientia in semitae angulis constitisset.