monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 10, 4
Nonnulli autem fidem medullitus tenent, sed vivere fideliter nullatenus curant. Insequuntur enim moribus quod credulitate venerantur. Quibus divino iudicio saepe contingit ut per hoc quod nequiter vivunt, et illud perdant quod salubriter credunt. Incessanter namque se pravis actionibus polluunt, et super hoc vindictam iusti iudicii retribui posse diffidunt; et saepe cum bene vivere negligunt, etiam persequente nullo usque ad perfidiam dilabuntur. Nam qui imminere districtum iudicium non credunt, qui inulte se peccare suspicantur, quod pacto vel esse vel dici fideles possunt? Fidem quippe perdidisse, est incorrectis malis operibus digna supplicia reddi posse non credere. Quia ergo digna fidei opera servare contemnunt, etiam fidem perdunt, quam tenere videbantur. Super quos bene per Prophetam sub Ierusalem specie inimicorum destruentium verba memorantur, a quibus scilicet dicitur: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea . Paulus quippe ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus . Inimici ergo destruentes usque ad fundamentum Ierusalem exinaniunt, quando perversi spiritus a corde fidelium, destructo prius aedificio boni operis, soliditatem quoque exhauriunt religionis. Sicut enim supra fundamentum fabrica, sic super fidem opera construuntur. Usque ad fundamentum ergo exinanisse est everso bene vivendi opere etiam robur fidei dissipasse. Hinc etiam ad Iudaeam per Ieremiam dicitur: Filii quoque Mempheos et Taphneos constupraverunt te usque ad verticem . Usque ad verticem quippe constuprari est post malae operationis usum etiam in ipsa fidei sublimitate corrumpi. Cum enim nequissimi spiritus uniuscuiusque animam in pravis operibus involvunt, sed integritatem fidei vitiare non possunt, quasi adhuc inferiora membra polluunt, sed ad verticem non pertingunt. Quisquis autem in fide corrumpitur, iam usque ad verticem constupratur. Malignus enim spiritus quasi ab inferioribus membris usque ad summa pertingit, quando activam vitam polluens, castam celsitudinem fidei diffidentiae morbo corrumpit. Quia igitur cuncta haec humanis oculis absconsa sunt, sed divinis obtutibus patent, et multi in hac domo fidei sine fide moriuntur, dicatur recte: Quasi impios percussit eos in loco videntium. Pios enim se in Ecclesia hominibus ostendunt; sed quia divina iudicia latere non possunt quasi impii feriuntur. Quibus hoc magis ad supplicii cumulum crescit, quod unusquisque eorum in Ecclesia fidelibus admistus veritatem fidei sciendo contemnit; atque eo gravior ultio sequitur, quo per exempla rectorum etiam bene vivendi eos scientia comitatur. Quot enim eis modo recti ac fideles fratres ostenduntur, tot in venturo iudicio testibus impugnantur. Sciunt ergo quod sequi negligunt. Unde et apte subiungitur: