monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 10, 3
Multos enim peste propriae pravitatis obsessos sub Christiano nomine ipsa tranquillitas ecclesiasticae pacis abscondit. Quos tamen si levis persecutionis aura pulsaverit, mox extra aream velut paleas tollit. Quidam vero idcirco Christianitatis vocatione signantur, quia Christi nomine sublimiter exaltato, pene omnes iam videri fideles aspiciunt; et pro eo quod hoc vocari alios cernunt, ipsi non videri fideles erubescunt, sed esse negligunt quod dici gloriantur. Rem enim virtutis intimae ad decorem sumunt visionis externae; et qui ante supernum iudicem nudi conscientiae infidelitate consistunt, ante humanos oculos professione sancta verbo tenus palliantur.