monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 10, 2
In Scriptura sacra quasi aliquando pro similitudine, aliquando pro veritate poni consuevit. Pro similitudine enim quasi ponitur, sicut Apostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes . Pro veritate vero ponitur, sicut Ioannes ait: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre . Hoc autem loco nihil differt utrum pro similitudine an pro veritate sit positum, quia quolibet dicatur ordine, aperte prava malorum vita signatur. Impios vero Scriptura sacra proprie infideles appellat. Hac namque distantia peccatores ab impiis discernuntur, quia cum omnis impius sit peccator, non tamen omnis peccator est impius. Peccator enim dici etiam qui in fide pius est potest. Unde Ioannes ait: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus . Impius vero proprie dicitur qui a religionis pietate separatur. De talibus enim propheta ait: Non resurgent impii in iudicio . Locus autem videntium sancta Ecclesia vocatur. In ipsa enim recte consistitur, ut lumen verum, quod Deus est, videatur. Unde ad Moysen dicitur: Est locus penes me, et stabis supra petram cum transeat mea maiestas . Et post paululum: Auferam manum meam et videbis posteriora mea . Per locum quippe Ecclesia, per petram Dominus, per Moysen vero multitudo plebis Israeliticae figuratur, quae Domino in terra praedicante non credidit. Ipsa ergo in petra stetit, terga Domini transeuntis aspiciens, quia videlicet post passionem ascensionemque dominicam, intra sanctam Ecclesiam deducta, fidem Christi percipere meruit; et cuius praesentiam non vidit, eius posteriora cognovit. Dicatur ergo de his, quos intra sanctam Ecclesiam divina ultio invenit in iniquitatibus perdurantes, dicatur de his quorum vitam Paulus apostolus notat, Qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant : Quasi impios percussit eos in loco videntium. Ibi quippe stabant, ubi Deum videre videbantur. Ibi tenebras dilexerunt, ubi lumen veritatis aspicitur. Et quamvis apertos habuerunt oculos in fide, tenuerunt tamen eos clausos in opere. Unde bene et de Iudaea dicitur: Speculatores eius caeci , quia videlicet non videbant opere quod professione cernebant. Unde etiam de Balaam scriptum est: Qui cadens apertos habet oculos . Cadens quippe in opere apertos tenuit oculos in contemplatione. Ita ergo hi etiam oculos aperientes in fide, et non videntes in opere, intra Ecclesiam positi pia specie, extra Ecclesiam inventi sunt impia conversatione. De quibus alias bene scriptum est: Vidi impios sepultos, qui cum adviverent, in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum .