monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 9, 3
Hoc quippe agitur, ut culpae culpis feriantur, quatenus supplicia fiant peccantium ipsa incrementa vitiorum. Nam quia omnipotens Deus ad poenitentiam tempus indulget, quod tamen humana malitia ad usum suae iniquitatis intorquet, nimirum iusto Dei iudicio augeri culpa permittitur, ut ad feriendum altius quandoque cumuletur. Hinc enim rursum de quibusdam Paulus apostolus dicit: Ut impleant peccata sua semper . Hinc voce angeli ad Ioannem dicitur: Qui nocet, noceat adhuc; et qui in sordibus est, sordescat adhuc . Hinc David ait: Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, ut non intrent in iustitiam tuam . Hinc rursum de Domino ab eodem Psalmista dicitur: Immissiones per angelos malos viam fecit semitae irae suae . Cor quippe Dominus prioribus meritis aggravatum iuste permittit etiam subsequentibus malignorum spirituum persuasionibus falli, quod cum digne in culpa trahitur, reatus eius in poena cumulatur. Unde et irae suae Dominus viam de semita fecisse perhibetur. Latior enim est via quam semita. Ex semita vero irae suae viam facere est irae causas districte iudicando dilatare, ut qui illuminati agere recte noluerunt, iuste caecati adhuc faciant, unde amplius puniri mereantur. Hinc per Moysen dicitur: Nondum completa sunt peccata Amorrhaeorum . Hinc per eumdem Moysen Dominus dicit: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum, et propago eorum ex Gomorrha . Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis in ipsis. Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis. Nonne haec omnia congregata sunt apud me, et signata in thesauris meis? In die ultionis reddam eis . Quam multa eorum mala narravit, et tamen illico adiungit: In tempore quo lapsus fuerit pes eorum . Ecce atrocissima illorum facinora describuntur, et tamen ad ultionis diem adhuc subsequens lapsus aspicitur, quo eorum culpae cumulentur. Habent iam quidem unde feriri mereantur; sed sustinetur tamen adhuc peccatum crescere, ut peccantes possit atrocior poena cruciare. Iam meretur supplicium peccatum et causa peccati; sed exspectatur adhuc, ut augmentum supplicii subroget peccatum, et poena peccati.