monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 9, 2
Sciendum summopere est quod iniquus quisque duobus modis in nocte conteritur, vel cum exterioris poenae tribulatione percutitur, vel cum occulta sententia interius caecatur. In nocte corruit, cum per extremum iudicium vivendi lumen in perpetuum amittit. Unde scriptum est: Ligate ei manus et pedes, et mittite eum in tenebras exteriores . Tunc enim coactus in tenebras exteriores mittitur, quia nunc in interioribus excaecatur voluntarie. Rursum in nocte iniquus conteritur, cum pecatorum praecedentium confusione damnatus, veritatis lumen non invenit, et quid deinceps agere debeat non agnoscit. Omne quippe peccatum, quod tamen citius poenitendo non tergitur, aut peccatum est et causa peccati, aut peccatum et poena peccati. Peccatum namque quod poenitentia non diluit ipso suo pondere mox ad aliud trahit. Unde fit ut non solum peccatum sit, sed peccatum et causa peccati. Ex illo quippe vitio culpa subsequens oritur, ex quo caecata mens ducitur ut peius ex alio ligetur. Sed peccatum quod ex peccato oritur, non iam peccatum tantummodo, sed peccatum est et poena peccati, quia iusto iudicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat, ut praecedentis peccati merito etiam in aliis cadat. Quem enim liberare noluit, deserendo percussit. Non ergo immerito poena peccati dicitur, quod iusta desuper irrogata caecitate, ex praecedentis peccati ultione perpetratur. Quod videlicet agitur dispositione superius ordinata, sed inferius iniquitate confusa, ut et praecedens culpa sit causa subsequentis, et rursum culpa subsequens sit poena praecedentis. Quod bene in infidelibus et lubricis Paulus quasi quoddam semen erroris aspexerat, cum dicebat: Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis . Sed quod ex huius erroris semine pullulavit, illico adiungit, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis . Quia enim cognoscentes Deum peccatum superbiae intelligendo commiserunt, caecantur etiam ne intelligant quod committunt. Et qui intelligentiam suam sequi nolunt in peccato et causa peccati, et ipsum lumen intelligentiae perdunt in peccato et poena peccati. Prioris ergo peccati merito peccatorum subsequentium fovea tegitur, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps iuste in aliis etiam nesciens cadat.