monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.45 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 8, 4
Hac ergo sententia, qua narratur aliorum erigi, aliorum autem vita confringi, et spes nutritur humilium, et elatio premitur superborum, dum et illi bona possunt amittere de quibus superbiunt, et isti ea percipere quae quia non habebant contemnuntur. Formidemus igitur in his quae accepimus, nec eos qui illa necdum assecuti sunt desperemus. Quid enim sumus hodie novimus, quid autem post paululum possimus esse nescimus. Hi vero quos fortasse despicimus, et tarde possunt incipere, et tamen vitam nostram ferventioribus studiis anteire. Timendum itaque est ne etiam nobis cadentibus surgat, qui a nobis stantibus irridetur; quamvis stare iam non novit, qui non stantem novit irridere. Hunc autem supernorum iudiciorum metum Paulus apostolus discipulorum cordibus incutiens, ait: Qui se existimat stare, videat ne cadat . Quod autem dicens: Conterit multos, illico adiunxit, Innumerabiles, vel multitudinem exprimere studuit reproborum, quae humanae rationis numerum transit; vel certe indicare voluit quod omnes qui pereunt intra electorum numerum non habentur, ut eo sint innumerabiles, quo extra numerum currunt. Unde Propheta intuens tantos hoc Ecclesiae tempore specie tenus credere, quantos nimirum certum est electorum numerum summamque transire, ait: Multiplicati sunt super numerum . Ac si diceret: multis Ecclesiam intrantibus, etiam hi ad fidem specie tenus veniunt qui a numero regni coelestis excluduntur, quia electorum summam sua videlicet multiplicitate transcendunt. Unde et per Ieremiam prophetam dicitur: Aedificabitur civitas Domino a turre Ananehel usque ad portam anguli, et exibit ultra normam mensurae . Civitatem quippe esse Domini sanctam Ecclesiam nullus ignorat. Ananehel vero Dei gratia interpretatur. In angulo autem duplex paries iungitur. Civitas ergo Domini a turre Ananehel usque ad portam anguli aedificari perhibetur, quia sancta Ecclesia a celsitudine supernae gratiae inchoans, usque ad ingressum susceptionemque construitur utrorumque populorum, Iudaici videlicet atque gentilis. Sed quia in ea crescente multitudine etiam reprobi colliguntur, apte subditur: Et exibit ultra normam mensurae, quia usque ad eos quoque extenditur, qui normam iustitiae transeuntes, intra mensurae coelestis numerum non sunt. Unde per Isaiam quoque eidem Ecclesiae dicitur: Ad dexteram enim et ad laevam dilataberis, et semen tuum gentes haereditabit . In tanta quippe multitudine gentium ad dexteram extenditur, dum quosdam iustificandos suscipit. Ad laevam quoque dilatatur, dum ad se quosdam etiam in iniquitate permansuros admittit. Propter hanc multitudinem, quae extra electorum numerum iacet, in Evangelio Dominus dicit: Multi sunt vocati, pauci vero electi . Sed quia hoc quod electis aliis alii conteruntur, de merito patientis est, non de iniquitate punientis: Non enim iniquus Deus, qui infert iram, apte subiungitur .