monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 8, 3
Sicut autem superius diximus, haec contritio prius intus agitur, ut post extrinsecus ostendatur. Hac contritione nonnunquam adhuc quorumdam exteriora quasi sana sunt, sed iam interiora putruerunt. Scriptum namque est: Ante ruinam exaltatur cor . Ibi ergo feriuntur, ubi superbiunt. Unde scriptum est: Contrivi cor eorum fornicans et recedens a me . Interius enim fornicari est exterius vetitis delectari. Magna autem contritio cordis est haec eadem elatio superbientis. Eo quippe ipso ab integritate salutis corruit, quo iactantia cuiuslibet virtutis intumescit. Superbientes enim Deum despiciunt, et relicta creatoris sui gloria, propriam quaerunt. Quibus iam hoc ipsum cecidisse est, amissa superioris sui potentia, in se venisse. Conteruntur etiam, quia, relictis coelestibus, terram quaerunt. Quae autem maior poterit esse contritio quam deserto creatore creaturam quaerere; desertis supernis gaudiis, infimis rebus inhiare? Unde bene per Prophetam dicitur: Humiliat autem peccatores usque ad terram . Amissis enim coelestibus, terrenum est omne quod sitiunt; et dum plus videri conantur, minus est quod appetunt. De quibus recte per Ieremiam dictum est: Recedentes a te, in terra scribentur . At contra de electis dicitur: Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in coelis . Ista ergo contritio prius serpit in mente, ut postmodum procedat in opere; prius fundamenta cogitationis concutit, ut postmodum fabricam operationis allidat. Unde summa est cura satagendum ut illic vitetur ubi oritur. Scriptum namque est: Omni custodia serva cor tuum, quoniam ex ipso vita procedit . Et rursum scriptum est: Ex corde exeunt cogitationes malae . Intus ergo vigilandum est ne mens dum extollitur cadat. Intus servemus omne quod foris agimus. Si enim semel medullam cordis elationis putredo consumpserit, citius corruit cortex vacua externae visionis. Notandum vero est quia dum aliis cadentibus ad standum alii solidari perhibentur, electorum numerus certus et definitus ostenditur. Unde etiam Philadelphiae Ecclesiae per angelum dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam .