monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 8, 2
Hoc quotidie agitur. Sed quia adhuc finis partium utrarumque non cernitur, minus timetur. Nunquam enim culpam suam reprobi nisi in poena cognoscunt. Et quia poena differtur, culpa despicitur. Labuntur vero a statu iustitiae, et locum vitae, illis cadentibus, alii sortiuntur. Sed eo lapsum suum negligunt, quo interitum qui se in aeternum maneat non attendunt. Si enim ad illud quod illic passuri sunt oculos suos mitterent, hoc quod hic faciunt timerent. Cunctis autem liquet quod in illa extrema requisitione examen publicum facturus est omnipotens Deus, ut alios ad tormenta deserat, alios ad participationem regni coelestis admittat. Sed hoc nunc secreto iudicio quotidie agitur, quod tunc publico demonstratur. Nam iuste ac misericorditer singulorum corda vel examinans, vel disponens, alios in exteriora respuit, alios ad ea quae sunt intrinsecus trahit; hos accendit interna appetere, illos pro voluptatibus suis deserit exteriora cogitare; horum mentem ad superna erigit, illorum superbiam in infimis desideriis mergit. Aliena autem corda humanis oculis clausa sunt, et nescitur qui repellitur, quia penetrari nequeunt quae ab unoquoque cogitantur. Nam saepe corde perverso necdum processit usque ad effectum operis deliberatio cogitationis, et adhuc fortasse per habitum intus astringitur, qui iam mente foris vagatur. Sed talis quilibet iste tunc ante oculos interni iudicis cecidit, cum ab appetendis interioribus per desiderium exivit. Nonnunquam vero alii post malae operationis usum ad spem coelestem subito amore reviviscunt; et qui in perversa actione se sparserant, ad sinum internae retractationis semetipsos increpando recolligunt. Hos adhuc respicientes homines quales dudum in opere noverant, tales putant. At contra illi per districtae considerationis examen vitam suam qualem fuisse recolunt insequuntur, sciturque quid fuerint, sed quid iam coeperint esse nescitur. In hoc ergo utroque genere hominum saepe contingit ut et ii qui videntur stare humano iudicio iam in conspectu aeterni iudicis iaceant; et qui adhuc coram hominibus iacent, iam in conspectu aeterni iudicis stent. Quis enim hominum aestimare potuisset Iudam vivendi sortem etiam post ministerium apostolatus amittere ? Et quis e contra latronem crederet causam vitae etiam in ipso articulo mortis invenire? Occultus autem iudex praesidens, et utrorumque corda discernens, alterum pie statuit, alterum iuste confregit. Illum districte exterius repulit, hunc introrsus misericorditer traxit. Unde bene etiam per prophetam casuros alios passionis suae tempore atque alios resurrecturos annuntians, ait: Potum meum cum fletu temperabam . Potus quippe ab exterioribus interius trahitur, fletus autem ab interioribus exterius emanat. Potum ergo Domino cum fletu temperare est alios ab exterioribus introrsus trahere, alios ab interioribus in exteriora reprobare. Conteret ergo multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.