monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 8
Excitati ergo tot vocibus praeceptorum, adiuti tot comparationibus exemplorum, ad corda nostra redeamus, discutiamus omne quod agimus, et quidquid in nobis divinae rectitudinis regulam offendit, accusemus, ut apud districtum iudicem ipsa nos accusatio excuset. In hoc enim mentis nostrae iudicio tanto citius absolvimur, quanto nos districtius reos tenemus. Nec ad haec agenda praetermittenda sunt tempora, quibus vacat, quia ad haec agenda post huius vitae tempora non vacat. Vacue quippe non dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium. Idcirco namque memoramur quod tunc non possumus, ne nunc quod possumus negligamus. Sed ecce negotia occupant quae nobis incessanter apposita a considerandis nobismetipsis mentis nostrae oculum declinant. In istis namque visibilibus quae intuetur cor nostrum extra se spargitur, et quid de se intrinsecus agatur obliviscitur dum extrinsecus occupatur. Divina autem vox terribilibus sententiis suis quasi quibusdam clavis illud pungit ut evigilet, ut homo occulta super se iudicia quae pressus torpore dissimulat, terrore saltem pulsatus expavescat. Ut enim superius diximus, ipso usu vitae veteris mens male assueta deprimitur, et in haec quae spectat exterius quasi dormiens sopitur: quae postquam semel se ad appetenda visibilia foras fudit, a contemplandis invisibilibus intus evanuit. Unde nunc necesse est ut quae per visibilia spargitur de invisibilibus iudiciis feriatur; et quia in iis se exterioribus male delectata prostravit, saltem percussa requirat quod deseruit. Ecce autem Scriptura sacra terrore quodam torpentia corda transfigit, ne in his inhaereant quae exterius defluunt, sed quae interius aeterna perdiderunt. Indicat quid sententia occulta decernitur, ne immoderate a nobis haec publica cogitentur. Dicit quid super nos agatur de nobis, ut ab hoc publico temporalitatis colligamus oculum cordis ad secretum internae dispositionis. Nam postquam multa narrata sunt de poena malorum, subito infertur occultum iudicium, quod pie super nos iusteque disponitur, quomodo alii perdunt quod tenere videbantur, et alii accipiunt quod alii ex meritis perdunt. Ait enim: