monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 7
Quod autem divinis admonitionibus et praecedentium exemplis adiuti de huius vitae profundo liberamur, bene etiam propheta Ieremia in puteum misso signatum est, qui ut levetur ex puteo, funes ad eum et panni veteres deponuntur . Quid enim funibus nisi praecepta dominica figurantur? Quae quia nos in mala operatione positos, et convinciunt, et eripiunt, quasi ligant et trahunt, coarctant et levant. Sed ne ligatus his funibus dum trahitur incidatur, simul etiam panni veteres deponuntur, quia ne divina praecepta nos terreant, antiquorum patrum nos exempla confortant, et ex eorum comparatione facere nos posse praesumimus, quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo levari de hoc profundo festinamus, ligemur funibus, id est praeceptis dominicis astringamur. Intersint etiam panni veteres, cum quibus melius teneantur funes; id est, praecedentium confortemur exemplis, ne infirmos nos ac timidos praecepta subtilia vulnerent dum levant. Quasi quosdam pannos veteres Paulus apostolus subiungebat, cum levandis discipulis suis praeceptis spiritalibus exempla veterum commodaret, dicens: Iusti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres: lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt . Et paulo post: Habentes itaque tantam impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen . Et iterum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem . Superius videlicet, dum spiritalia praecepta loqueretur, quasi funes miserat, postmodum vero memorans exempla maiorum, quasi veteres pannos adhibebat.