monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 6
Ita charitatis igne succensi, holocaustum Deo sumus. Bene autem illic subiungitur: Et imposito holocausto desuper adolebit adipes pacificorum . Nam quisquis in se ignem hunc charitatis accendit, semetipsum utique holocaustum desuper imponit, quia omne vitium quod in se male vivebat exurit. Cum enim cogitationum suarum interna considerat, et vitam reprobam per immutationis gladium nactat, in ara se sui cordis imposuit, et igne charitatis incendit. De qua hostia pacificorum adipes redolent, quia interna novae charitatis impinguatio pacem inter nos et Deum faciens, odorem de nobis suavissimum reddit. Quia vero eadem charitas in cordibus electorum inexstinguibilis manet, apte illic subditur: Ignis est iste perpetuus, qui nunquam deficiet de altari . Nunquam profecto de altari ignis iste deficiet, quia etiam post hanc vitam eorum mentibus fervor charitatis accrescit. Aeterna quippe contemplatione agitur, ut omnipotens Deus quo magis visus fuerit, eo amplius diligatur.