monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 5
Sed ad haec agenda valde exempla patrum et sacri eloquii praecepta nos adiuvant. Si enim sanctorum opera inspicimus, et divinis iussionibus aurem praebemus, alia nos contemplata, alia audita succendunt, et cor nostrum torpore non constringitur, dum imitatione provocatur. Unde bene ad Moysen dicitur: Ignis in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos, subiiciens mane lingua per singulos dies . Altare quippe Dei est cor nostrum, in quo iubetur ignis semper ardere, quia necesse est ex illo ad Dominum charitatis flammam indesinenter ascendere. Cui per singulos dies sacerdos ligna subiiciat, ne exstinguatur. Omnis enim Christi fide praeditus membrum utique summi sacerdotis effectus est, sicut cunctis fidelibus Petrus apostolus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium . Et sicut Ioannes apostolus dicit: Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes . Sarcerdos ergo in altari ignem nutriens, quotidie ligna subiiciat, id est fidelis quisque, ne in eo charitatis flamma deficiat, in corde suo tam exempla praecedentium quam sacrae Scripturae testimonia congerere non desistat. Nam quasi quaedam fomenta igni dare est in excitatione charitatis vel exempla patrum vel praecepta dominica ministrare. Quia etenim interna novitas nostra ipsa quotidie huius vitae conversatione veterascit, ignis iste adhibitis lignis nutriendus est, ut dum per usum se nostrae vetustatis extenuat, per patrum testimonia et exempla reviviscat. Et bene illic praecipitur ut mane ligna per dies singulos congerantur. Haec quippe non fiunt, nisi cum nox caetitatis exstinguitur. Vel certe quia mane prima pars diei est, postpositis cogitationibus vitae praesentis, hoc primo loco quisque fidelium cogitet, ut quod in se iamiamque quasi deficit, quibus valet nisibus studium charitatis inflammet. Ignis enim iste in altari Domini, id est in corde nostro citius exstinguitur, nisi solerter adhibitis exemplis patrum et dominicis testimoniis reparetur.