monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 4
Quia ergo nunc in potestate est internum mentis nostrae contra nos subire iudicium, recognoscendo accusemus nosmetipsos, et quales fuimus poenitendo torqueamus; non cessemus dum licet iudicare quod fecimus, audiamus caute quod dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium. Reproborum namque esse proprium solet, semper prava agere, et nunquam quae egerint retractare. Omne enim quod faciunt caeca mente pertranseunt, factumque suum nisi cum puniti fuerint, non agnoscunt. At contra electorum est actus suos quotidie ab ipso cogitationis fonte discutere, et omne quod turbidum profluit ab intimis exsiccare . Sicut enim non sentimus quomodo crescunt membra, proficit corpus, mutatur species, nigredo capillorum albescit in canis (haec quippe omnia nobis nescientibus aguntur in nobis), ita mens nostra per momenta vivendi ipso curarum usu a semetipsa permutatur, et non agnoscimus, nisi vigilanti custodia ad interiora nostra residentes, provectus nostros quotidie defectusque pensemus. Hoc ipsum enim in hac mortali vita consistere, quasi ad vetustatem ire est, et cum indiscussa mens relinquitur, in quodam senio torporis sopitur, quia sui negligens, propositum robur insensibiliter perdens, a forma prioris fortitudinis dum nescit senescit. Unde et per prophetam sub Ephraim specie dicitur: Comederunt alieni robur eius, et nescivit; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit . Cum vero semetipsam quaerit, et subtiliter poenitendo se discutit, ab ipsa hac vetustate sua lota lacrymis et moerore incensa renovatur, et quae iam pene inveterata frixerat, per subministrata interni amoris studia novum calet. Unde Paulus apostolus usu mortalis vitae veterascentes discipulos admonet, dicens: Renovamini spiritu mentis vestrae .