monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 3
Debet enim uniuscuiusque mens et causas suas apud Dominum, et causas Domini contra se sollicita inquisitione discutere; debet caute pensare, vel quae ab eo bona perceperit, vel quae mala bonis illius perverse vivendo responderit. Quod electi quidem quotidie facere omnino non cessant. Unde bene Salomon ait: Cogitationes iustorum, iudicia . Accedunt enim ad secretarium iudicis intra sinum cordis: considerant quam districte quandoque feriat qui diu patienter exspectat; metuunt in his quae se egisse meminerunt, et puniunt flendo quod perpetrasse se intelligunt; timent subtilia Dei iudicia, etiam de his quae in semetipsis intelligere fortasse non possunt. Vident enim videri divinitus quod ipsi in se per humanitatem non vident; conspiciunt districtum iudicem, qui quo tardius venit, eo severius percutit. Sanctorum etiam patrum residere conventum cum eo pariter contemplantur, eorumque vel exempla, vel dicta se contempsisse reprehendunt, atque in hoc secreto interioris iudicii, ipsa mentis suae exsecutione constricti, poenitendo feriunt quod superbiendo commiserunt. Ibi namque adversum se quidque se impugnat, enumerant: ibi ante oculos suos omne quod defleant, coacervant; ibi quidquid per iram districti iudicis decerni possit, intuentur; ibi tot patiuntur supplicia, quot pati timent; nec deest in hoc iudicio mente cencepto omne ministerium, quod punire reos suos plenius debeat. Nam conscientia accusat, ratio iudicat, timor ligat, dolor excruciat. Quod iudicium eo certius punit, quo interius saevit, quia videlicet ab exterioribus non accedit. Unusquisque enim cum causam huius examinis contra se aggredi coeperit, ipse est actor qui exhibet, ipse reus qui exhibetur; odit se qualem fuisse se meminit, et ipse qui est, per semetipsum insequitur illum qui fuit, atque ab ipso homine adversus semetipsum fit quaedam rixa in animo, parturiens pacem cum Deo. Hanc cordis rixam Dominus requirebat, cum per prophetam diceret: Attendi et auscultavi, nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci ? Ista cordis humani rixa placatus est, cum prophetae suo de Achab rege semetipsum reprehendente loqueretur, dicens: Vidisti Achab humiliatum coram me? Quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus eius .