monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.144 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 7, 2
Versus iste tanto maiore disputatione indiget, quanto hoc quod dicit, si negligitur, acrius dolet. Hic nimirum non illud iudicium designatur, quod per aeternam retributionem punit, sed quod mente conceptum per conversationem diluit. Ad illud quippe venire non desiderat, quisquis se per illud damnari formidat. Dum ergo dicitur: Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in iudicium, profecto ostenditur esse quoddam iudicium quod quandoque etiam a damnatis ac reprobis desideretur. Et quod est illud, nisi hoc, de quo Paulus apostolus dicit: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur ? et de quo per prophetam dicitur: Non est iudicium in gressibus eorum ; et de quo David ait: Honor regis iudicium diligit ; videlicet qui iam Deum honorat ex fide, sollicite iudicet quid ei debeat in operatione. Unde rursum scriptum est: Iudicare coram Domino, et exspecta eum . Coram Domino scilicet iudicatur, qui corde Dominum conspicit, et actus suos sub eius praesentia, sollicita inquisitione discernit. Quem tanto quis securius exspectat, quanto quotidie vitam suam suspectus examinat. Qui enim ad extremum eius iudicium venit, non iam coram illo, sed ab illo iudicatur. De hoc quoque mentis iudicio obliviscenti animae per prophetam Dominus dicit: Reduc me in memoriam, ut iudicemur simul; narra si quid habes, ut iustificeris .