monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 6, 5
Ipsi quoque angelici spiritus mutabiles ex natura sunt conditi, quatenus aut sua sponte caderent aut ex arbitrio starent. Sed quia humiliter elegerunt ei inhaerere, a quo creati sunt, hanc ipsam in se mutabilitatem suam standi iam immutabilitate vicerunt: ut hoc ipsum merito transcenderent, quod naturae suae ordine mutabilitati subesse potuissent. Quia ergo solius divinae naturae est umbras ignorantiae mutabilitatisque non perpeti, dicatur recte, Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Lux enim aeterna, quae Deus est, quanto incommutabiliter fulget, tanto penetrabiliter videt; et neque occulta nescit, quia cuncta penetrat, neque penetrata obliviscitur, quia incommutabilis durat. Proinde quoties indignum aliquid corde concipimus, toties in luce peccamus, quia ipsa nobis et non sibi praesentibus praesto est, et perverse gradientes in ipsam impingimus, a qua per meritum longe sumus. Cum vero nos videri non credimus, in sole clausos oculos tenemus. Illum videlicet nobis abscondimus, non nos illi. Nunc ergo dum possumus, a conspectu aeterni iudicis et male cogitata, et peius perpetrata deleamus; revocemus ante oculos cordis quidquid perverse egimus per nequitiam praesumptionis. Nihil sibi nostra blandiatur infirmitas, atque in his quae recolit, semetipsam delicate non palpet, sed quanto sibi mali sit conscia, tanto in se benignius sit severa, proponat contra se futurum iudicium, et quaeque in se sentit districte ferienda per sententiam iudicis, haec in se pie feriat per poenitentiam conversionis. Unde apte postquam violenti huius poena descripta est, sequitur: