monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 6, 4
Humana quippe anima in lapsum non caderet, si mutabilis non fuisset; quae a paradisi quoque gaudiis expulsa, si mutabilis non esset, ad vitam nunquam rediret. In hoc ipso vero quod ad vitam redire nititur, defectus suos cogitur alternante semper mutabilitate tolerare. Quia ergo ex nihilo est condita ex se nihilominus infra se tendit, nisi ad boni desiderii statum artificis sui manu teneatur. Ex eo itaque quod creatura est, deorsum ire habet. Virtute namque propria in praeceps posse se ire considerat, sed ad creatorem suum amoris manu se retinet, ne cadat, quousque ad immutabilitatem transeat, et eo vere immortaliter, quo immutabiliter vivat.