monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 25, 6, 2
Quid per tenebras, nisi ignorantiam, et quid per umbram mortis, nisi oblivionem studuit designare? De quorumdam quippe ignorantia dicitur: Tenebris obscuratum habentes intellectum . Et rursum de oblivione quae in morte contingit scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum . Quia ergo per mortem funditus oblivioni traditur quidquid vivendo cogitatur, quasi quaedam umbra mortis oblivio est. Sicut enim agit mors interveniens non esse quod fuit in vita, ita interveniens agit oblivio non esse quod fuit in memoria. Recte itaque umbra eius dicitur, quia velut de ipsa exprimitur, dum vim illius sopiendo sensus imitatur. Deus autem quia mala hominum nec cogitata ignorat, nec perpetrata obliviscitur, nisi ab eius oculis poenitendo deleantur, congrue dictum est: Non sunt tenebrae et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem. Ac si diceret: Idcirco eius iudicio nullus absconditur, quia nullatenus potest aut non videre quod facimus, aut oblivisci quod videt.