monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 10, 2
Quia praeveniente divina gratia in operatione bona, nostrum liberum arbitrium sequitur, nosmetipsos liberare dicimur, qui liberanti nos Domino consentimus. Unde Paulus, cum diceret: Abundantius illis omnibus laboravi , ne labores suos sibi tribuisse videretur, illico adiunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Quia enim praevenientem Dei gratiam in se per liberum arbitrium fuerat subsecutus, apte subiungit, Mecum: ut et divino muneri non esset ingratus, et tamen a merito liberi arbitrii non remaneret extraneus. De hoc autem qui liberatori suo semetipsum cognoscendo consensit, recte dicit: Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum. Sequitur: