monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 9, 3
Unusquisque enim in flagello positus minus adhuc peccata sua considerat, si vel tantum vel amplius se percussum quam merebatur existimat. Iste autem, quia quanto maiorum exempla considerat, tanto districtiori examinatione se pensat, minus se percussum quam merebatur agnoscit, quia in illorum iustitia conspicit quam gravis sibi culpa fuerit quod erravit; et idcirco hoc quod patitur districtum esse non sentit, quia districte novit pensare quod fecit. Valde autem facile est ut peccatorem se quisque, cum nihil pro peccato suo patitur fateatur. Secure videlicet iniquos nos dicimus, cum vindictam nullam de iniquitate sentimus. Nam peccatores nos quidem in tranquillitate loquimur, sed cum de peccatis ipsis flagello interveniente corripimur, murmuramus. Poena ergo nos interrogat, si veraciter cognoscimus culpam. Vir itaque iustus, quia culpam suam districte considerat, etiam in flagello positus dicat: Et ut dignus eram non recepi. Sequitur: