monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.231 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 9, 2
Peccatores se esse plerumque confitentur etiam qui se peccasse non credunt. Nam saepe contingit ut passim se homines iniquos esse fateantur, sed cum peccata sua veraciter aliis arguentibus audiunt, defendunt se summopere, atque innocentes videri conantur. Unusquisque ergo cum talis est, si deliquisse se dicit, vere non dicit, quippe qui peccatorem se non ex cordis intimo, sed verbotenus asserit. Quia enim scriptum est: Iustus in principio accusator est sui , iste de confessione peccati ornari voluit, non humiliari; per accusationem suam humilis appetiit videri, non esse. Nam si confitendo peccatum esse humilis veraciter appeteret, de perpetratione peccati arguentes se alios non impugnaret. Itaque iustus vitam suam iudicans per exempla meliorum ex cordis intimo cognoscit se esse quod dicit. Ait enim: Peccavi, et vere deliqui. Atque de eo ipso quod tolerat flagello subiungit: Et ut eram dignus non recepi.