monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 7, 2
Iustitia nostra dicitur, non quae ex nostro nostra est, sed quae divina largitate fit nostra, sicut in Dominica oratione dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie . Ecce et nostrum dicimus; et tamen, ut detur oramus. Noster quippe fit, cum accipitur, qui tamen Dei est, quia ab illo datur. Et Dei ergo est ex munere, et noster fit veraciter per acceptionem. Ita ergo hoc loco homini suam iustitiam Dominus reddit, non quam ex semetipso habuit, sed quam conditus ut haberet accepit, et in qua lapsus perseverare noluit. Illam ergo iustitiam reddet Deus homini, ad quam conditus fuit, ut inhaerere Deo libeat, ut minacem eius sententiam pertimescat, ut serpentis callidi blandis iam promissionibus non credat.