monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 6, 4
Adnisus ergo animi, dum in illam intenditur, immensitatis eius coruscante circumstantia reverberatur. Ipsa quippe cuncta implens, cuncta circumstat; et idcirco mens nostra nequaquam se ad comprehendendam incircumscriptam circumstantiam dilatat, quia eam inopia suae circumscriptionis angustat. Unde et ad semetipsam citius labitur, et prospectis quasi quibusdam veritatis vestigiis, ad sua ima revocatur. Haec ipsa tamen per contemplationem facta non solida et permanens visio, sed, ut ita dixerim, quasi quaedam visionis imitatio, Dei facies dicitur. Quia enim per faciem quemlibet agnoscimus, non immerito cognitionem Dei, faciem eius vocamus. Unde Iacob postquam cum angelo luctatus est, ait: Vidi Dominum facie ad faciem . Ac si diceret: Cognovi Dominum, quia me cognoscere ipse dignatus est. Quam cognitionem plenissime fieri Paulus testatur in fine dicens: Tunc cognoscam sicut et cognitus sum . Quia ergo post laborum certamina, post tentationum fluctus, saepe in excessu anima suspenditur, ut cognitionem divinae praesentiae contempletur, quam tamen praesentiam et sentire possit, et explere non possit, recte post tot labores de hoc tentato homine dicitur: Videbit faciem eius in iubilo. Quia vero unusquisque quanto amplius coelestia contemplatur, tanto magis a terrena operatione corrigitur, bene post gratiam contemplationis, iustitiam subdit operationis, dicens: