monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 6, 3
Menti enim nostrae de consideratione caecitatis suae prius ignis tribulationis immittitur, ut omnis vitiorum aerugo concremetur; et tunc mundatis oculis cordis illa laetitia patriae coelestis aperitur, ut prius purgemus lugendo quod fecimus; et postmodum manifestius contemplemur per gaudia quod quaeramus. Prius a mentis acie exurente tristitia interposita malorum caligo detergitur, et tunc resplendente raptim coruscatione incircumscripti luminis illustratur. Quo utcunque conspecto, in gaudio cuiusdam securitatis absorbetur, et quasi post defectum vitae praesentis ultra se rapta, in quadam novitate aliquo modo recreatur. Ibi mens ex immenso fonte infusione superni roris aspergitur; ibi non se sufficere ad id quod rapta est contemplatur, et veritatem sentiendo, videt quia quanta est ipsa veritas, non videt. Cui veritati tanto magis se longe existimat, quanto magis appropinquat, quia nisi illam utcunque conspiceret, nequaquam eam conspicere se non posse sentiret.