monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 6, 2
Superius dictum est , quomodo Deus innotescendo afficit, nunc vero dicitur quomodo dum innotescit exhilarat. Aliter enim quisque compungitur, cum, interna intuens, malorum suorum pavore terretur; aliter vero compungitur, cum, gaudia superna conspiciens, spe quadam et securitate roboratur. Illa compunctio afficientes et tristes, haec vero laetas lacrymas movet. Iubilum namque dicitur, quando ineffabile gaudium mente concipitur, quod nec abscondi possit, nec sermonibus aperiri; et tamen quibusdam motibus proditur, quamvis nullis proprietatibus exprimatur. Unde David propheta intuens electorum animas tantum gaudium mente concipere quantum sermone non valent aperire, ait: Beatus populus, qui scit iubilationem . Non enim ait, Qui loquitur; sed, Qui scit, quia sciri quidem iubilatio intellectu potest, sed dicto exprimi non potest. Sentitur per illam quippe, quod ultra sensum est. Et cum vix ad hoc contemplandum sufficiat conscientia sentientis, quomodo ad hoc exprimendum sufficiat lingua dicentis? Quia ergo cordibus nostris lux se veritatis insinuans, modo districtam iustitiam praetendendo contristat, modo interna gaudia aperiendo laetificat; post tentationum amaritudines, post tribulationum luctus, apte subiungitur: Videbit faciem eius in iubilo.