monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 4, 3
Quia ergo innumeris humanum genus carnalis vitae suppliciis premebatur, sed Redemptore nostro veniente, et vitia corruptionis nostrae et tormenta deleta sunt, dicatur de redempto homine: Consumpta est caro eius a suppliciis; revertatur ad dies adolescentiae suae. Ac si diceret: Mortalitatis suae poena in quadam vetustatis suae senectute deiectus est; revertatur ad dies adolescentiae suae, id est prioris vitae integritate renovetur, ut non in eo remaneat quo lapsus est, sed ad hoc redemptus redeat ad quod percipiendum conditus fuit. Scriptura enim sacra saepe adolescentiam pro novitate vitae ponere consuevit. Unde venienti sponso dicitur: Adolescentulae dilexerunt te ; id est, electorum animae gratia baptismatis renovatae, quae non in vitae veteris usu deficiunt, sed novi hominis conversatione decorantur. Senectutem quippe veteris hominis inter vitia tabescentem deflebat ille qui ait: Inveteravi inter omnes inimicos meos . E contra alius gaudere in virtutibus admonens, dicit: Laetare, iuvenis, in adolescentia tua . Ac si diceret: Fortis quisque gaudeat in renovatione sua; id est, laetitiam suam non in vitae veteris voluptate, sed in conversationis novae virtute constituat. Quia vero ad hoc novitatis robur non nostris viribus, sed Redemptore interveniente revocamur, pro hoc flagellato homine deprecans angelus dicat: Revertatur ad dies adolescentiae suae. Et quia dum Redemptor noster Patrem pro nobis interpellat, nos quoque vitae pristinae torpore discusso, ad sitim orationis accendimur, apte de hoc homine redempto subiungitur: