monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.27 r > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 24, 4, 2
In illo quippe primo homine a Deo recedente repulsi a paradisi gaudiis, in hanc mortalis vitae aerumnam cecidimus, et quam gravem culpam serpentis suasione commisimus , poena nostrae ultionis sentimus. Huc enim lapsi, nihil extra Deum, nisi quo affligeremur, invenimus. Et quia per oculorum visum carnem secuti sumus, de ipsa carne, quam praeceptis Dei praeposuimus, flagellamur. In ipsa quippe quotidie gemitum, in ipsa cruciatum, in ipsa interitum patimur, ut hoc nobis mira dispositione Dominus in poenam verteret, per quod fecimus culpam; nec aliunde esset interim censura supplicii, nisi unde fuerat causa peccati, ut eius carnis amaritudine homo erudiretur ad vitam, cuius oblectatione superbiae pervenit ad mortem.