monumenta.ch > Gregorius Magnus > csg211.407 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 20, 7
Beatus igitur Iob haec incrementa virtutum quia distincte hominibus superno munere tribui conspexit, gradus vocavit, quoniam per ipsos ascenditur ut ad coelestia obtinenda veniatur. Sacri itaque libri, id est divini eloquii, memoriam faciens, dicit: Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, quia nimirum ille ad doctrinam Dei veraciter ascendit, qui ad obtinendam hanc gradibus sanctae operationis eruperit. Et quasi per singulos gradus suos librum pronuntiat, qui percepisse se eius scientiam non per verba tantummodo, sed etiam per opera demonstrat. Unde adhuc subditur: