monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 20, 6
Ipsa quoque sapientia, quae esse bonorum operum solet magistra, anhelanti menti per incrementa tribuitur, ut ad eam procul dubio magni moderaminis gradibus ascendatur. Quod bene Ezechiel propheta figurata narratione denuntiat, qui de eo viro quem in excelso monte viderat narrat dicens: Mensus est cubitos mille, et transduxit me per aquam usque ad talos. Rursumque mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad genua. Et mensus est mille, et transduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille torrentem, quem non potui pertransire, quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari . Quid namque millenario numero nisi collati muneris plenitudo signatur? Vir itaque qui apparuit mille cubitos metitur, et propheta per aquas usque ad talos ducitur, quia Redemptor noster cum nobis ad se conversis boni exordii plenitudinem tribuit, dono spiritalis sapientiae prima nostri operis vestigia infundit. Aquam quippe usque ad talos venire est iam nos per acceptam sapientiam desideratae rectitudinis vestigia tenere. Qui rursum mille metitur, et propheta usque ad genua per aquam ducitur, quia cum boni operis plenitudo tribuitur, ad hoc usque nostra sapientia augetur, ut in pravis iam actibus minime flectatur. Hinc namque per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris . Aqua ergo ad genua pervenit cum nos percepta sapientia perfecte ad boni operis rectitudinem stringit. Qui iterum metitur mille, et propheta per aquam usque ad renes ducitur, quia videlicet tunc in nobis plenitudo operis excrescit quando in nobis percepta sapientia omnem quoque, in quantum est possibile, delectationem carnis exstinxerit. Nisi enim carnis delectatio esset in renibus, Psalmista minime dixisset: Ure renes meos, et cor meum . Aqua igitur ad renes venit cum dulcedo sapientiae etiam incentiva carnis interimit, ut ea quae urere mentem poterant delectationis incendia frigescant. Qui adhuc mensus est mille, torrentem videlicet, quem propheta pertransire non potuit, de quo etiam dicit: Quoniam intumuerunt aquae profundae torrentis, qui non potest transvadari. Percepta namque perfectione operis ad contemplationem venitur. In qua scilicet contemplationem dum mens in altum ducitur, sublevata videt in Deo, quia non potest penetrare quod videt, et quasi tangit aquam torrentis, quam pertransire non valet, quia et intuetur speculando quod libeat, et tamen hoc ipsum perfecte non valet intueri quod libet. Propheta ergo quandoque ad aquam pervenit, quam non pertransit, quia ad contemplationem sapientiae cum ad extremum ducimur, ipsa eius immensitas, quae ex se hominem sublevat, ad se humano animo plenam cognitionem negat, ut hanc et tangendo amet, et tamen nequaquam pertranseundo penetret.