monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 20, 3
Bene autem Daniel propheta, loquente ad se Domino, dum positionem nobis sui corporis insinuare studuit, haec meritorum incrementa signavit. Ait enim: Audivi vocem verborum eius, et audiens iacebam consternatus super faciem meam, vultusque meus haerebat terrae. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum, et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim missus sum ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens, et ait ad me: Noli metuere . Quam videlicet positionem sui corporis, dum verba intrinsecus loquentis audiret, nequaquam nobis tanta cura exprimeret, si a mysteriis vacare cognovisset. In Scriptura enim sacra iusti viri non solum quod dicunt prophetia est, sed etiam plerumque quod agunt. Vir itaque sanctus internis mysteriis plenus per positionem quoque corporis exprimit virtutem vocis, et per hoc quod primum in terra prostratus iacuit, per hoc quod se postmodum in manuum suarum articulis et in genibus erexit, per hoc quod ad extremum erectus quidem sed tremens constitit, in semetipso nobis omnem ordinem nostri profectus innotescit. Verba enim Dei in terra iacentes audimus, cum in peccatis positi, terrenae pollutioni coniuncti, sanctorum voce spiritalia praecepta cognoscimus. Ad quae praecepta quasi super genua et super manuum nostrarum articulos erigimur, quia a terrenis contagiis recedentes, quasi iam ab infimis mentem levamus. Sicut enim totus terrae inhaeret qui consternatus iacet, ita qui in genibus et manuum suarum articulis incurvatur, inchoante profectu ex magna iam parte a terra suspenditur. Ad extremum vero voce dominica erecti quidem, sed trementes assistimus, cum, a terrenis desideriis perfecte sublevati, verba Dei quo plenius cognoscimus plus timemus. Adhuc enim quasi in terra iacet, qui ad coelestia erigi terrenorum desideriis negligit. Quasi sublevatus autem adhuc manibus et genibus incumbit, qui quaedam iam contagia deserit, sed quibusdam adhuc terrenis operibus non contradicit. Iam vero ad verba Dei erectus assistit, qui perfecte mentem ad sublimia erigit, et per immunda desideria incurvari contemnit.