monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 20, 2
De his quippe meritorum gradibus per Psalmistam dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem . De his iterum sanctam Ecclesiam contemplatus, ait: Deus in gradibus eius dignoscitur, dum suscipiet eam . Neque enim, sicut dictum est, repente ad summa pervenitur, sed ad virtutum celsitudinem per incrementa mens ducitur. Hinc namque est quod Propheta idem iterum dicit: Exercitatus sum, et defecit paulisper spiritus meus . Quid est itaque, quod ait: Spiritus meus, nisi spiritus hominis, videlicet spiritus elationis? Et quia per occultam gratiam ad amorem Dei temperata desuper mensura proficimus, quanto in nobis quotidie de Dei spiritu virtus crescit, tanto noster spiritus deficit. Qui spiritus erroris, quia non a nobis subito penitus amputatur, bene paulisper defecisse perhibetur. Tunc vero in Deo plene proficimus, cum a nobis ipsis funditus defecerimus. Hae itaque crescentium mensurae virtutum, sancti viri vocibus gradus dicuntur. Electus etenim quisque a rudimenti sui prius teneritudine inchoat, ad robusta postmodum et fortia convalescit. Quod aperte in Evangelio demonstrat Veritas, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo sementem in terram, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen germinet, et increscat, dum nescit ille . Cuius nimirum seminis incrementa denuntians, adiungit: Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. Cuius profectus quoque etiam finem subrogat, dicens: Et cum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam venit tempus messis. Ecce Veritatis voce per qualitates frugum distincta sunt incrementa meritorum. Ait enim: Primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. An non herba adhuc tunc fuerat Petrus cum ab ancillae ore subito unius flatu sermonis inflexus est, iam quidem per devotionem viridis, sed adhuc per infirmitatem tener. Plenum vero frumentum in spica inventus est quando persequentibus principibus resistebat, dicens: Obedire oportet magis Deo quam hominibus . Plenum vero frumentum in tritura persecutionis tot verbera pertulit, et tamen nequaquam palearum more imminutus est, sed granum integrum mansit. Paulisper quippe in unaquaque anima, ut ita dicam, internae gratiae humor exuberat, ut herba in frugem crescat. Nemo ergo quemlibet proximum, cum adhuc herbam videt, de frumento desperet. Ad herbarum quippe foliis, quae huc illucque molliter defluunt, surgentia frugum grana solidantur.