monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 19, 3
Sed inter haec sciendum est quia cum eiusdem sacri eloquii praecepta cogitamus, cumque mentem a vitae corruptibilis amore divertimus, quasi quibusdam cordis passibus ad interiora properamus. Nemo autem infima deserens, repente fit summus, quia ad obtinendum perfectionis meritum, dum quotidie mens in altum ducitur, ad hoc procul dubio velut ascensionis quibusdam gradibus pervenitur. Unde hic quoque apte subiungitur: