monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.142 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 19, 2
Librum quippe in humero portare, est Scripturam sacram operando perficere. Et notandum quam ordinate describitur, et prius in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia videlicet sacri eloquii mandata, si modo bene portantur in opere, post nobis coronam victoriae exhibent in retributione. Beatus autem Iob cur scribi librum a iudice postulat, qui ad Testamenti Novi pervenire tempora non valebat? Sed sicut saepe iam dictum est, electorum vocibus utitur, atque ex eorum significatione postulat, quod profuturum eis per omnia praevidebat. Ipse namque per spiritum, hunc apud se librum iamdudum tenebat, quem per gratiam aspirationis acceperat et vivendo cognoscere et praevidendo nuntiare.