monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 17, 3
Notandum quoque est quod nequaquam dicitur preces, sed desiderium meum Omnipotens audiat. Vera quippe postulatio non in oris est vocibus, sed in cogitationibus cordis. Valentiores namque voces apud secretissimas aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Aeternam etenim vitam si ore petimus, nec tamen corde desideramus, clamantes tacemus. Si vero desideramus ex corde, etiam cum ore conticescimus, tacentes clamamus. Hinc est, quod in eremo populus vocibus perstrepit, et Moyses a strepitu verborum tacet; et tamen silens aure divinae pietatis auditur, cum dicitur: Quid clamas ad me ? Intus ergo in desiderio est clamor secretus, qui ad humanas aures non pervenit, et tamen auditum conditoris replet. Hinc est quod Anna ad Templum pergens, ore quidem tacuit, et tamen tot sui desiderii voces emisit . Hinc in Evangelio Dominus dicit: Intra in cubiculum tuum, et clauso ostio in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi . Clauso quippe ostio petit in cubiculo, qui, tacente ore, in conspectu supernae pietatis fundit affectum mentis. Et vox auditur in abscondito, cum per sancta desideria silenter clamatur. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; praeparationem cordis eorum audivit auris tua . Sed beatus Iob quem sibi in exaudiendo desiderio adiutorem quaerat, subiunctis verbis aperit, dicens: