monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 22, 17, 2
Sanctus vir postquam tot virtutum suarum sublimia gesta narravit, sciens quod suis meritis ad summa pervenire nequeat, adiutorem quaerit. Et quem nimirum nisi unigenitum Dei Filium contemplatur, qui humanam naturam in hac mortalitate laborantem dum suscepit adiuvit? Ipse quippe adiuvit hominem factus homo, ut quia puro homini via redeundi non patebat ad Deum, via redeundi fieret per hominem Deum. Longe quippe distabamus a iusto et immortali, nos mortales et iniusti. Sed inter immortalem et iustum et nos mortales et iniustos apparuit Mediator Dei et hominum mortalis et iustus, qui et mortem haberet cum hominibus, et iustitiam cum Deo, ut quia per ima nostra longe distabamus a summis, in seipso uno iungeret ima cum summis, atque ex eo nobis via redeundi fieret ad Deum, quo summis suis ima nostra copularet. Hunc ergo beatus Iob per totius Ecclesiae significationem loquens, Mediatorem requirit, qui cum dixisset: Quis mihi tribuat adiutorem, apte subdidit: Ut desiderium meum Omnipotens audiat. Sciebat quippe quod ad requiem liberationis aeternae humanae preces nisi per advocatum suum audiri non possent. De quo per Ioannem apostolum dicitur: Si quis peccaverit. advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi . De quo Paulus apostolus dicit: Christus Iesus, qui mortuus est pro nobis, imo qui et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui etiam interpellat pro nobis . Unigenito enim Filio pro homine interpellare est apud coaeternum Patrem seipsum hominem demonstrare, eique pro humana natura rogasse est eamdem naturam in divinitatis suae celsitudine suscepisse. Interpellat igitur pro nobis Dominus, non voce, sed miseratione, quia quod damnari in electis noluit, suscipiendo liberavit. Adiutor ergo quaeritur ut desiderium exaudiatur, quia nisi pro nobis interpellatio Mediatoris intercederet, ab aure Dei procul dubio nostrarum precum voces silerent.