monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 13, 2
Qui enim iudicari cum servis ancillisque non renuit, liquido indicat quod contra nullum unquam proximum apud se tumidus fuit. Inter haec autem libet intueri, vitam suam in omnibus quanta vir sanctus discretione custodivit. Non enim longe superius dixit: Videbant me iuvenes, et abscondebantur, et senes assurgentes stabant; principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo; vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat. (Reg. X.] Nunc vero ait: Si contempsi iudicium subire cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me. Quis digne considerare valeat huius viri tam sublimia virtutum moderamina? In quo tanta est auctoritas regiminis, ut ad silentium restringantur duces: tanta humilitas cordis, ut ex aequo ad iudicium venire permittantur ancillae. Ecce apparet miro modo in potestate principibus potior, in certamine servis aequalis; in coetu principum memor regiminis, in certamine famulorum memor conditionis. Se quippe sub vero domino famulum conspicit, ideoque cordis altitudine se super famulos non extollit. Unde et protinus subdit: