monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 10, 4
Sed falsa mater eum quem non genuit, occidi non metuit, quia arrogantes magistri et charitatis ignari, si plenissimum nomen laudis ex alienis discipulis consequi nequeunt, eorum vitam crudeliter insequuntur. Invidiae enim face succensi, nolunt aliis vivere, quos se conspiciunt non posse possidere. Unde illic perversa mulier clamat. Nec meus sit, nec istius . Ut enim diximus, quos sibi obsequi non vident ad gloriam temporalem, eos aliis invident vivere per veritatem. Vera autem mater satagit ut eius filius saltem apud extraneam sit et vivat, quia concedunt veraces magistri ut ex eorum discipulis alii quidem magisterii laudem habeant, si tamen integritatem vitae iidem discipuli non amittant. Per quae pietatis viscera haec eadem vera mater agnoscitur, quia omne magisterium in examine charitatis approbatur; et sola recipere totum meruit, quae quasi totum concessit, quia fideles praepositi, pro eo quod ex bonis discipulis suis non solum aliis laudem non invident, sed utilitatem eis etiam profectus exorant, ipsi et integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo examine ex eorum vita perfectae retributionis gaudia consequuntur. Haec paucis per excessum diximus, ut auditorum progenies per doctorum negligentiam qualiter exstinguitur monstraremus, quia quisquis iuxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit a stabilitate rectitudinis opere evellit. Sed beatus Iob, quos praedicatione vigilans edidit, nequaquam actione dormiens exstinxit, atque ideo fidenter dicit: Si quominus praedicta complevi, Seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. Qui adhuc se de inquinatione pravi operis discutiens, subdit: