monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 10, 3
Doctoris enim progenies eradicatur quando is qui per verbum nascitur per exemplum necatur, quia quem lingua vigilans gignit, vitae negligentia occidit. Neque enim torpenti nobis est mente transeundum quod apud Salomonem mulier filium, quem vigilans lactare consueverat, dormiens interemit , quia nimirum magistri vigilantes quidem scientia, sed vita dormientes, auditores suos quos per vigilias praedicationis nutriunt, dum quod dicunt facere negligunt, per somnum torporis occidunt, et negligendo opprimunt quos alere verborum lacte videbantur. Unde plerumque dum ipsi reprehensibiliter vivunt, et habere discipulos vitae laudabilis nequeunt, et alienos sibi attrahere conantur, quantenus dum bonos se habere sequaces ostendunt, apud iudicia hominum excusent mala quae agunt, et quasi per subditorum vitam mortiferam tegant negligentiam. Unde illic mulier filium quia exstinxit proprium, quaesivit alienum. Sed tamen veram matrem Salomonis gladius invenit, quia videlicet cuius fructus vivat, vel cuius intereat, extremo examine ira districti iudicis demonstrat. Ubi et illud est solerter intuendum, quod vivens filius prius dividi praecipitur, ut soli postmodum matri reddatur, quia in hac vita quasi partiri conceditur vita discipuli, dum ex illa nonnunquam alter apud Deum meritum, alter vero apud homines laudem habere permittitur.