monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 10, 2
More sacri eloquii serere dicimus, verba vitae praedicare. Hinc etenim propheta ait: Beati qui seminatis super omnes aquas . Sanctae quippe Ecclesiae praedicatores super omnes aquas seminare conspexit, quia cunctis late populis verba vitae, quasi coelestis panis grana, tradiderunt. Comedere autem est bonis operibus satiari. Unde per semetipsam Veritas dicit: Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me . Si ergo ea quae protulit facere praetermisit, ait: Seram, et alius comedat. Ac si aperte dicat: Quod os meum loquitur, non ego, sed alter operetur. Praedicator quippe qui a suis vocibus moribus descrepat, ieiunus serit quod alius manducet, quia suo semine ipse non pascitur, quando a verbi sui rectitudine prava actione vacuatur. Et quia plerumque discipuli incassum bona audiunt, cum ex magistri vita operum exemplo destruuntur, recte subiungitur: Et progenies mea eradicetur.