monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 5, 3
Sic easdem vias Dominus subtili examinatione considerat, ut in unoquoque nostrum nec ea quae remuneret bona praetereat, nec mala, quae videlicet displicent, sine increpatione derelinquat. Hinc est enim quod angelum Ecclesiae Pergami et in quibusdam laudat, et in quibusdam redarguit dicens: Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae, et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam . Et paulo post: Sed habeo adversum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam. Hinc angelo Ecclesiae Thyatirae dicitur: Novi opera tua, et charitatem tuam, et fidem, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus; sed habeo adversum te pauca, quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, et fornicari, et manducare idolothytum . Ecce bona memorat, nec tamen resecanda mala sine poenitentia relaxat, quia scilicet sic singulorum vias considerat, sic gressus enumerans pensat, ut subtili examine perpendat vel quantum quisque ad bona proficiat, vel quantum ad mala devians suis profectibus contradicat. Incrementum quippe meritorum, quod bonae vitae studiis augetur, plerumque mali admistione retrahitur; et bonum quod animus operando construit, hoc alia perpetrando pervertit. Unde sancti viri tanto se subtilius in cogitatione constringunt, quanto a superno iudice districtius considerari conspiciunt. Mentem quippe discutiunt, invenire si qua dereliquerint quaerunt, ut tanto fiant irreprehensibiles iudici, quanta semetipsos quotidie et sine cessatione reprehendunt. Nec tamen hac de re iam gaudia securitatis sumunt, quia ab illo se videri considerant qui in eis et illa videt quae videre ipsi in semetipsis non valent. Et quidem beatus Iob perfectionis vitam inter veteres tenuit; sed quia eius intentio ad Redemptoris adventum prophetico spiritu erumpit in illius praeceptis, pensat ipse quam multa de perfectione minus habeat. Unde et subdit: