monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 21, 3, 2
Ac si aperte dicat: Si mentem in cogitatione polluero, eius qui munditiae auctor est, esse haereditas nequaquam possum. Nulla enim bona sunt caetera, si occulti iudicis oculis castitatis testimonio non approbantur. Omnes quippe virtutes in conspectu conditoris vicaria ope se sublevant, ut quia una virtus sine alia vel nulla est omnino, vel minima, vicissim sua coniunctione fulciantur. Si enim vel castitatem humilitas deserat, vel humilitatem castitas relinquat, apud auctorem humilitatis et munditiae prodesse quid praevalet vel superba castitas, vel humilitas inquinata? Sanctus igitur vir ut ab auctore suo in bonis reliquis possideri mereatur, cordis munditiam custodiens, dicat: Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Quam enim partem haberet Deus in me desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis? Ac si aperte fateatur, dicens. Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius in infimis desideriis tabescit.