monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 1 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 16, 3
At contra sunt stulti et ignobiles, qui dum supernam sapientiam, semetipsos sequentes, fugiunt, in sua ignorantia quasi in abiectae prolis vilitate sopiuntur. Quo enim id ad quod conditi sunt, non intelligunt, eo etiam cognationem acceptae per imaginem generositatis perdunt. Stulti sunt ergo et ignobiles, quos ab aeternae haereditatis consortio repellit servitus mentis. Scriptum quippe est: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati . Et voce egregii praedicatoris dicitur: Sapientia huius mundi, stultitia est apud Deum . Qui ergo dum terrena saperent ab intima generositate repulsi sunt, stulti simul et ignobiles fuerunt. Quorum dum plerique actus imitantur, filii stultorum et ignobilium fiunt; dumque eos sensibus ac moribus sequuntur, et stulti sunt, quia veram sapientiam non intelligunt, et ignobiles, quia nulla spiritus libertate renovantur. Sed hi quamvis iniquorum actus exerceant, plerumque tamen in hac vita occupant loca iustorum, atque eorum se filios aestimant quorum per honoris concupiscentiam officia exterius administrant. Quos sancta correptio ad cognitionem sui revocat, ut, videlicet, in pravis desideriis positi, quorum sint filii attendant. Non enim eorum sunt filii quorum loca tenent, sed quorum opera exercent. Dicatur igitur recte: Filii stultorum et ignobilium. Ubi apte subiungitur: