monumenta.ch > Hieronymus > sectio > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 15, 4
Cessationem Dominus a mundi laboribus imperat, sanctae quietis dulcedinem persuadet; et tamen vaesana iniquorum mens plus se assequi aspera carnaliter quam tenere blanda spiritualiter gaudet, plus acerbitate fatigationis quam quietis dulcedine pascitur. Quod aperte in semetipso nobis Israeliticus populus ostendit , qui dum refectionem mannae desuper perciperet, ab Aegypto ollas carnium, pepones, porros, cepasque concupivit. Quid enim signatur in manna, nisi esca gratiae, suave sapiens, ad refectionem interioris vitae bene vacantibus desuper data? Et quid per ollas carnium, nisi carnalia opera, vix tribulationum laboribus quasi ignibus excoquenda? Quid per pepones, nisi terrenae dulcedines? Quid per porros ac cepas exprimitur, quae plerumque qui comedunt, lacrymas emittunt, nisi difficultas vitae praesentis, quae a dilectoribus suis et non sine luctu agitur, et tamen cum lacrymis amatur? Manna igitur deserentes, cum peponibus ac carnibus porros cepasque quaesierunt, quia videlicet perversae mentes dulcia per gratiam quietis dona despiciunt, et pro carnalibus voluptatibus laboriosa huius vitae itinera, etiam lacrymis plena, concupiscunt; contemnunt habere ubi spiritualiter gaudeant, et desideranter appetunt, ubi et carnaliter gemant. Horum itaque vecordiam veridica voce Iob reprehendat, quia nimirum perverso iudicio, perturbata tranquillis, dura lenibus, aspera mitibus, transitoria aeternis, suspecta securis anteponunt. Horum vecordiae sancta Ecclesia recordetur, cum saevis extrinsecus adversitatibus premitur, quos intra se velut fideles continuit, sed eorum vitam adversantem fidei diu toleravit, et dicat: Qui inter huiuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant, quia nimirum mala quae agunt ex iniquorum praecedentium pravitate didicerunt. Unde et recte subiungitur: