monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 15, 3
Laetantur itaque, sed sub sentibus, quia rebus quidem temporalibus gaudent, sed tamen dum dispensare sine tribulatione eadem temporalia non valent, ea cura punguntur miseri qua premuntur. Manent sub sentibus, et hoc ipsum delicias aestimant, quia et dura quidem ex praesentis vitae amore tolerant, et tamen affectu nimiae cupiditatis obligati, laborem eiusdem tolerantiae voluptatem putant. Unde recte Ieremias totius in se humanae conversationis speciem sumens, per lamentum queritur, dicens: Inebriavit me absynthio . Ut enim in superiori iam parte praediximus , ebrius quisque quod patitur nescit. Qui vero absynthio debriatur, et hoc quod sumpsit amarum est, et tamen non intelligit eamdem amaritudinem qua repletur. Humanum igitur genus recto Dei iudicio in voluptatibus suis sibi dimissum, atque per easdem voluptates spontaneis tribulationibus traditum, absynthio est ebrium, quia et amara sunt quae pro huius vitae amore tolerat, et tamen eamdem amaritudinem caecitate cupiditatis quasi insensibilitate ebrietatis ignorat. Mundi enim gloriam sitiens, dum multas pro ea tribulationes reperit, amarum est quod bibit. Sed quia hoc nimis inhianter sumpsit, eiusdem amaritudinis malum discernere iam prae ipsa ebrietate non sufficit. Amant enim perversi homines pro huius mundi gloria etiam tribulationes, cunctisque pro ea sudoribus libenter serviunt, et gravium laborum iugo devotissime colla submittunt. Quod bene sub Ephraim specie Osee prophetante describitur, qui ait: Ephraim vitula docta diligere trituram . Vitula enim triturae laboribus assueta, relaxata plerumque ad eumdem laboris usum etiam non compulsa revertitur. Ita pravorum mens huius mundi servitiis dedita, et rerum temporalium fatigationibus assueta, etiamsi sibi libere vacare liceat, subesse tamen terrenis laboribus festinat, et usum miserae conversationis trituram laboris quaerit, ut a iugo mundanae servitutis cessare non libeat, etiam si liceat. Quod videlicet iugum Dominus a discipulorum cervice solvebat, cum dixit: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate , illico adiunxit: Et in curis huius vitae; et superveniat in vos repentina dies illa. Et rursus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde . Quid est enim Domino mitem se in magisterio atque humilem dicere, nisi relictis exercendae elationis difficultatibus plana quaedam bene vivendi itinera demonstrare? Sed quia pravorum mentes plus per aspera elationis quam per blanda humilitatis ac mansuetudinis delectantur, esse sub sentibus delicias deputant. Dura enim prae amore saeculi quasi quaedam mollia ac delectabilia ferre parati sunt, dum in hac vita rerum culmina apprehendere conantur.