monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 14
Sed habet hoc plerumque humanus animus proprium, quod mox ut in culpam labitur, a sui adhuc longius cognitione separetur. Hoc ipsum namque malum quod agit menti se obicem ante oculum rationis interserit. Unde fit ut anima prius voluntariis tenebris obsessa postmodum bonum iam nec quod quaerat agnoscat. Quanto enim magis malis adhaeret, tanto minus intelligit bona quae perdit. Lux quippe veritatis quia subtiliter reproborum culpas examinat, quo habita negligitur, eo permittit districtius iudicans, ut nec amissa requiratur; et cum ab actu repellitur, fugit a sensu, ut cuius quasi facies in opere contemnitur, eius per recordationem iam nec terga videantur. Hinc itaque est quod reprobi subiecti flendis sceleribus gaudent, de quibus per Salomonem dicitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis . Hinc est quod lacrymarum causas tripudiantes peragunt; hinc est quod mortis suae negotium ridentes exsequuntur. Unde hic quoque apte subiungitur: