monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 13
Glarea namque est vita praesens, quae indesinenter ad terminum suum ipso defectu mutabilitatis, quasi impulsu fluminis ducitur. Super glaream itaque habitare, et fluxui vitae praesentis inhaerere, et ibi intentionem ponere, ubi gressum nequeat fixe stando solidare. Est aliud in glarea quod nequaquam debeat tacendo praeteriri, quia cum pes in eius superficie ponitur, ipsa eius volubilitate labitur, atque ad ima devolvitur. Cui videlicet rei in nullo discrepat vita pravorum, quia cum pro amore mundi aliqua student licita atque honesta agere, quasi planum in superficie pedem ponunt; sed repente pes ad ima labitur, quia eorum actio dum plura semper appetit, usque ad iniqua et illicita descendit. Cum ergo sancta Ecclesia huius temporis contraria tolerat, ad vitam carnalium, quos adversarios sibi etiam in prosperis sustinuit, per memoriam recurrat, et quorum meritis haec patiatur agnoscat, dicens: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. Quia enim patrum doctrina destituti sunt, in desertis torrentium, quia in occultis se cogitationibus tegunt, in cavernis terrae, quia vero in praesentis saeculi mobilitate intentionem suam figere appetunt, super glaream habitare referuntur. Sed utinam tales, quia peccata nolunt impugnare tentantia, flendo tergerent vel commissa! utinam mala sua saltem perpetrata cognoscerent, atque sterili ficulneae cophinum stercoris, id est infructuosae menti pinguedinem lamentationis admoverent!