monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 12
Qui pro eo quod longe a patrum praecedentium actione disiuncti sunt, recte subiungitur: In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream. In bona etenim parte recte torrentes, sanctos praedicatores accipimus, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine quasi in hieme colliguntur. Qui et aestivo sole adveniente se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Horum torrentium deserta sunt vitae temporalis commoda. Ea namque deserunt, et ad lucra se coelestia adipiscenda convertunt. Cuncta autem haec torrens ille reliquerat, qui dicebat: Propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora . Sed quia pravorum mentes ea in hac vita adipisci appetunt, quae despicientes iusti derelinquunt, in desertis torrentium habitare referuntur. Illa enim quae sanctis indigna sunt, ipsi percipere pro magno concupiscunt. Cavernae autem terrae sunt cogitationes pravae, in quibus se ab humanis oculis abscondunt. Pravi quippe ut sunt ab hominibus videri refugiunt, dumque aliud quam sunt simulant, sese in conscientiae suae latibulis quasi in terrae cavernis occultant. Qui cuncta haec non agerent, nisi de aeterna et solida vita desperarent, nisi in hoc incerto temporalitatis animum figerent. Unde bene subditur: Vel super glaream.