monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 11
Possunt quoque per herbas atque arborum cortices non solum; ut praedictum est, bonorum opera, sed in hac vita consolationes ac prosperitates intelligi. Saepe enim omnipotens Deus electos suos cum donis interioribus ditat, exterioribus etiam honoribus sublevat. Cumque eos praeferendo caeteris honorabiles reddit, latius imitabiles ostendit; et nonnunquam pravi eorum quidem vitam despiciunt, sed felicitatem in hoc mundo assequi concupiscunt. Quia igitur blandimenta hic transitoriae consolationis quaerunt, herbas comedunt, quia in cogitationibus suis exteriorem eorum gloriam meditantur, arborum cortices mandunt. Et quoniam in his omnibus soli avaritiae tota intentione deserviunt, radice iuniperi replentur. Quae cuncta de convallibus rapiunt, quia ex amore huius infimae et corruptibilis vitae immensis cupiditatibus inardescunt. Et cum singula reperiunt, ad ea cum clamoribus currunt, quia videlicet sanctorum patrum, quorum merita adipisci non quaerunt, loca atque regimina apprehendere satagunt; et cum tranquille nequeunt haec plerumque assequi, etiam dirupta concordiae pace moliuntur.