monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 20, 14, 10
In comparatione videlicet supernorum, omnis praesens vita convallis est. Hi autem quia sublimia montium, id est fortia acta sanctorum contemplari nesciunt, semper in oblectatione infima quasi in convallibus conversantur et dum quodlibet lucrum vel parvi stipendii inveniunt, cum clamore currunt, quia hoc abstrahere etiam iurgando moliuntur. In convalle enim repertis singulis cum clamore currere, est subortis causarum occasionibus etiam pro parva stipe litigare. Plerumque autem quem sanctum bona actio ostentat, oborta terreni commodi occasio examinat. Videas namque nonnullos iam sublimia agere, iam in abstinentiae, iam in doctrinae opere patrum praecedentium exempla sectari; sed cum repente praesentis vitae lucrum quasi fructum convallis invenerint, ad hoc cum clamore currunt, quia dirupta ad illud superductae sanctitatis tranquillitate prosiliunt.